Book 1
84
at primum quot hominum linguae tot nomina deorum; non enim ut tu Velleius quocumque veneris sic idem in Italia Volcanus idem in Africa idem in Hispania. deinde nominum non magnus numerus ne in pontificiis quidem nostris, deorum autem innumerabilis. an sine nominibus sunt? istud quidem ita vobis dicere necesse est; quid enim attinet, cum una facies sit, plura esse nomina? Quam bellum erat Vellei confiteri potius nescire quod nescires quam ista effutientem nauseare atque ipsum sibi displicere. An tu mei similem putas esse aut tui deum? profecto non putas.
84
"Quid ergo, solem dicam aut lunam aut caelum deum? ergo etiam beatum: quibus fruentem voluptatibus? et sapientem: qui potest esse in eius modi trunco sapientia?
85
" haec vestra sunt. Si igitur nec humano * , quod docui, nec tali aliquo, quod tibi ita persuasum est, quid dubitas negare deos esse? non audes. sapienter id quidem, etsi hoc loco non populum metuis sed ipsos deos. novi ego Epicureos omnia sigilla venerantes. Quamquam video non nullis videri Epicurum, ne in offensionem Atheniensium caderet, verbis reliquisse deos re sustulisse. itaque in illis selectis eius brevibusque sententiis, quas appellatis kuri/as do/cas, haec ut opinor prima sententia est: "quod beatum et inmortale est id nec habet nec exhibet cuiquam negotium"; in hac ita exposita sententia sunt qui existiment, quod ille inscitia plane loquendi fecerit, fecisse consulto: