Thesauros Literature Philosophy de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Book 1

70 hoc dicere turpius est quam illud quod vult non posse defendere. Idem facit contra dialecticos; a quibus cum traditum sit in omnibus diiunctionibus, in quibus "aut etiam aut non" poneretur, alterum utrum esse verum, pertimuit ne, si concessum esset huius modi aliquid "aut vivet cras aut non vivet Epicurus", alterutrum fieret necessarium: totum hoc "aut etiam aut non" negavit esse necessarium; quo quid dici potuit obtusius? Urguebat Arcesilas Zenonem, cum ipse falsa omnia diceret quae sensibus viderentur, Zenon autem non nulla visa esse falsa non omnia; timuit Epicurus ne, si unum visum esset falsum, nullum esset verum: omnes sensus veri nuntios dixit esse. Nihil horum nisi †valde; graviorem enim plagam accipiebat ut leviorem repelleret.
71 Idem facit in natura deorum: dum individuorum corporum concretionem fugit ne interitus et dissipatio consequatur, negat esse corpus deorum sed tamquam corpus, nec sanguinem sed tamquam sanguinem. Mirabile videtur quod non rideat haruspex cum haruspicem viderit; hoc mirabilius quam ut vos inter vos risum tenere possitis? non est corpus sed quasi corpus: hoc intellegerem quale esset, si in cereis fingeretur aut fictilibus figuris; in deo quid sit quasi corpus aut quid sit quasi sanguis intellegere non possum. ne tu quidem Vellei, sed non vis fateri.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme