Book 1
54
cuius operam profecto non desideraretis, si inmensam et interminatam in omnis partis magnitudinem regionum videretis, in quam se iniciens animus et intendens ita late longeque peregrinatur, ut nullam tamen oram ultimi videat in qua possit insistere. in hac igitur inmensitate latitudinum longitudinum altitudinum infinita vis innumerabilium volitat atomorum, quae interiecto inani cohaerescunt tamen inter se et aliae alias adprehendentes continuantur; ex quo efficiuntur eae rerum formae et figurae, quas vos effici posse sine follibus et incudibus non putatis. itaque inposuistis in cervicibus nostris sempiternum dominum, quem dies et noctes timeremus. quis enim non timeat omnia providentem et cogitantem et animadvertentem et omnia ad se pertinere putantem curiosum et plenum negotii deum?
55
Hinc vobis extitit primum illa fatalis necessitas, quam ei(marme/nhn dicitis, ut quicquid accidat id ex aeterna veritate causarumque continuatione fluxisse dicatis. quanti autem haec philosophia aestimandast, cui tamquam aniculis, et his quidem indoctis, fato fieri videantur omnia. sequitur mantikh\ vestra, quae Latine divinatio dicitur, qua tanta inbueremur superstitione si vos audire vellemus, ut haruspices augures harioli vates coniectores nobis essent colendi.
56
His terroribus ab Epicuro soluti et in libertatem vindicati nec metuimus eos quos intellegimus nec sibi fingere ullam molestiam nec alteri quaerere, et pie sancteque colimus naturam excellentem atque praestantem.