Thesauros Literature Philosophy Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Book 5

110 Iam vero motus animi, sollicitudines aegritudinesque Epic. fr. 599 aegritudines] hinc incipiunt codicis V fol. 96. 97, ubi multa iam s. XV non iam legi poterant (nonnulla suppl. Vrec). Ciceronis verba iterum descripsit Vb (saec. XV). cf. praef. -que add. G1 oblivione leniuntur traductis animis ad voluptatem. non sine causa igitur Epicurus ausus est dicere semper in pluribus bonis esse sapientem, quia semper sit in voluptatibus. ex quo effici putat ille, quod quaerimus, ut sapiens semper beatus sit.
111 'etiamne, si sensibus carebit oculorum, si aurium?'aurum K etiam; nam ista ipsa contemnit. primum enim horribilis ista caecitas quibus tandem caret voluptatibus? cum quidam etiam disputentdisputarent H disputent ex -em] G1 ceteras voluptates in ipsis habitare sensibus, quae autem aspectu percipiantur, ea non versarinon versari V3 et b ut X conversari V1 in oculorum ulla iucunditate,iocunditate HVb ut ea, quae gustemusgestemus V1 olfaciamus tractemus audiamus, in ea ipsa, ubi sentimus, parte versentur. in oculis tale nilnihil tale Hs fit; animus accipit, quae videmus. animo autem multis modis variisque delectaridilectari GV1 licet, etiamsi non adhibeatur aspectus. loquor enim de docto homine et erudito, cui vivere est cogitare. sapientis autem cogitatio non ferme ad investigandum adhibet oculos advocatos.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme