Thesauros Literature Philosophy Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Book 5

9 Pythagoram autem respondisse similem sibi videri vitamvita X (corr. Vrec) hominum et mercatum eum, qui haberetur maxumo ludorum apparatu totius Graeciae celebritate; nam ut illicillic s illi X (del. V2) cf. Neue 2, 655 (Cael. ap. Cic. epist. 8, 15, 2) alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, essetesse V1 autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent studioseque perspicerent, quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam celebritatemcelebritate X corr. V2 ex urbe aliquaitem (iter codd.) ... 12 aliqua Non. 431, 19 sic in hanchac K1 vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriae servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur; hos se appellare sapientiae studiosos—id est enim philosophos—; et ut illic liberalissimum esset spectare nihil sibi adquirentem, sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum cognitionemquecognitionemque Vc s cogitationemque X praestare.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme