Thesauros Literature Philosophy Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Book 5

72 Etiamne etiamne -ne eras.in R in cruciatu atque tormentis?
73 An Epic.fr.604 tu me in viola putabas aut in rosa dicere? an Epicuro, quiqui G1 quia G2KRV cf.438,19 tantum modo induit personam philosophi et sibi ipse hoc nomen inscripsit, dicere licebit, licebit alt. i in r. V quod quidem, ut habet se res, me tamen plaudente dicit, nullum sapienti esse tempus, etiamsi uratur torqueatur secetur, quin possit exclamare: quam pro nihilo puto! cum praesertim omne malum dolore definiatdefirmat (vel defirniat) V1 bonum voluptate, haec nostra honesta turpia inrideat dicatque nos in vocibus Epic.fr.511 occupatos inanis sonos fundere, neque quicquam ad nos pertinere nisi quod aut leve aut asperum in corpore sentiatur: huic ergo, ut dixi, non multum differenti a iudicio ferarum oblivisci licebit sui et tum fortunam contemnere, cum sit omne et bonum eius et malum in potestate fortunae, tum dicere sese add. G2 beatum in summo cruciatu atque tormentis, cum constituerit non modo summum malum esse dolorem, sed etiam solum?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme