Book 5
16
potest ea timens esse quisquam beatus? quid, qui non modo ea futura timet, verum etiam fert sustinetque praesentia—addeadde V atde GKR eodem exilia luctus orbitates: qui rebus his fractus aegritudine eliditur, potest tandem esse non miserrimus?qui ... 25 esse non miser? Non. 292, 36 quid vero? illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat,quo fluentius voluntates ... hauriret Non. eo gravius ardentiusque sitientem,cum ... 412, 1 sitientem Non. 319, 17 nonne recte miserrimum dixeris? quid? elatuselevatus KR ille levitate inanique laetitia exultans et temeretemere RxV2 timere X gestiens nonne tanto miserior, quanto sibi videtur beatior? ergo ut hiut mihi K1 miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantesexultantes G1 languidis liquefaciunt voluptatibus. ut marismatris K1 igitur tranquillitas intellegitur nulla ne minima quidem aura fluctus commovente, sic animi quietus et placatus status cernitur, cum perturbatio nulla est, qua moveri queat. quodsi est qui vim fortunae, qui omnia humana, quae cuiquequae cuique X (cf. Mue.) quaecumque s accidere possunt, tolerabiliatoller. G ducat, ex quo nec timor eum nec angor attingat, idemque si nihil concupiscat, nulla ecferatur ecfer. haec feratur K animi inani voluptate, quid est cur is non beatus sit?