Book 5
11
cuius multiplex ratio disputandi rerumque varietas et ingenii magnitudo Platonis memoria et litteris consecrata plura genera effeciteffecit s efficit X dissentientium philosophorum, e quibus nos id potissimum consecuti consecuti con del. V2 sumus, quo Socratem usum arbitrabamur,arbitramur V2 s ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus et in omni disputatione, quid esset simillimum veri, quaereremus.quaeremus G1K quem moremmoyerem G2 cum Carneades acutissime copiosissimeque tenuisset, fecimus et alias saepe et nuper in Tusculano, ut ad eameam (del. c) R consuetudinem disputaremus. et quadridui quidem sermonem superioribus ad ad a R missimus G1K te perscriptum libris misimus, quinto autem die cum eodem in loco consedissemus, sic est propositum, de quo disputaremus:
12
Non mihi videtur ad beate vivendum satis posse virtutem.
12
Atad V1 hercule Bruto meo videtur, cuius ego iudicium, pace tua dixerim, longe antepono tuo.
12
Non dubito, nec id nunc agitur, tu illum quantum ames, sed hoc,hoc s de hoc X quod mihi dixi videri, quale sit, de quo a te disputari volo.
12
Nempe negas ad beate vivendum satis posse virtutem?
12
Prorsus nego.
12
Quid? ad recte honeste laudabiliter, postremo ad bene vivendum satisne est praesidipraesidii KV2 in virtute?
12
Certe satis.
12
Potes igitur aut, qui male vivat, non eum miserum dicere aut, quem bene fateare, eum negare beate vivere?