Book 4
9
Sic prorsus intellego.
9
Utrum igitur mavis? statimne nos velavela add. G2 facere an quasi e portu egredientisaegridientis V1 paululum remigare?
9
Quidnam est istuc? non enim intellego.
9
Quia Chrysippus et Stoici cum de animi perturbationibus St. fr. 3, 483 disputant, magnam partem in his his is? partiendis et definiendis occupati sunt, illa eorum perexigua oratio est, qua medeantur animis nec eos turbulentos esse patiantur, Peripatetici autem ad placandos animos multa adferunt, spinas partiendi et definiendi praetermittunt. quaerebam igitur, utrum panderem vela orationisvela orationis Vc (vela or in r.) s velorationis GKR (o R2) statim an eam ante paululum dialecticorum remis propellerem. propellerem propalarem K2
9
Isto modo vero; erit enim hoc totum, quod quaero, ex utroque perfectius.
9
Est id quidem rectius;
10
sed post requires, si quid fuerit obscurius.
10
Faciam equidem; tu tamen, ut soles, dices ista ipsa obscura planius quam dicuntur a Graecis.