Book 4
83
itaque non fortuito factum videtur, sed a te ratione propositum, ut separatim de aegritudine et de ceteris perturbationibus disputaremus; in ea est enim fons miseriarum et caput. sed et alt. et om. V aegritudinis et reliquorum animi morborum una sanatio est, omnis opinabilis esse et voluntarios ea requerequae GKR (quae ... videatur in r. K1) suscipi, quod ita rectum esse videatur. hunc errorem quasi radicem malorum omnium stirpitusstirpitus Statil. Max. ap. Char. GL. 2, 219, 25 philosophia se extracturam pollicetur.
84
demus igitur nos huic excolendos patiamurque nos sanari. his enim malis insidentibus non modo beati, sed ne sani quidem esse possumus. aut igitur negemus quicquam ratione confici, cum contra nihil sine rationeratione V2 s rationi X recte fieri possit, aut, cum philosophia ex rationum conlationecollatione KR consolatione V constet, ab ea, si et boni et beati volumus esse, omnia adiumenta et auxilia petamus bene beateque vivendi.