Thesauros Literature Philosophy Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Book 4

5 Sed de ceteris studiis alio loco et dicemus, si usus fuerit, et saepe diximus. sapientiae studium vetus id quidem in nostris, sed tamen ante Laelii aetatem et Scipionis non reperio quos appellare possim nominatim. quibus adulescentibus Stoicum Diogenen et Academicum Carneadem video ad senatum ab Atheniensibus missos esse legatos, qui cum rei publicae nullam umquam partem attigissent essetqueesseque V1 eorum alter Cyrenaeuscyreneus GKR (cyręn.) alter Babylonius, numquam profecto scholis essent excitati neque ad illud munus munus legationis ss. Vrec electi, nisi in quibusdam principibus temporibus illis fuissent studia doctrinae. qui cum cetera litteris mandarent, alii ius civile, alii orationes suas, alii monumentamonomenta GR1 (corr. 1) V maiorum, hanc amplissimam omnium artium, bene vivendi disciplinam, vita magis quam litteris persecuti sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme