Thesauros Literature Philosophy Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Book 4

26 definiunt autem animi aegrotationem opinationem St. fr. 3, 427 vehementem de re non expetenda, tamquam valde expetenda sit, inhaerentem et penitus insitam. quod autem nascitur ex offensione, ita definiunt: opinionem vehementem de re non fugienda inhaerentem et penitus insitam tamquam fugienda; fugienda expetenda KRH haec autem opinatio est iudicatioiuditio K1 ( add. 2) se scire, quod nesciat. aegrotationi autem talia quaedam subiecta sunt: avaritia, ambitio, mulierositas, pervicacia,pervicatia KV ligurritio, vinulentia,vinulentia Non. vinol. X cf. Mue. cuppedia,ambitio ... 23 cuppedia Non. 85, 10 cupedia G et si qua similia. est autem avaritia opinatio vehemens de pecunia, quasi valde expetenda sit, inhaerens et penitus insita, similisque est eiusdem generis definitio reliquarum.
27 offensionum autem definitiones sunt eius modi,eiusdem modi G1 ut inhospitalitasinhospitalis K1RH sit opinio vehemens valde fugiendum esse hospitem, eaque inhaerens et penitus insita; similiterque definitur et mulierum odium, ut Hippolyti,hippoliti GH hyppoliti V et, ut Timonis, generis humani.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme