Thesauros Literature Philosophy Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Book 3

75 additur ad hanc definitionem a Zenone recte, ut illa opinio praesentis mali sit recens. hoc autem verbum sic interpretantur, ut non tantum illud recens esse velint, quod paulo ante acciderit, sed quam diu in illo opinato malo vis quaedam insit, utut s et X vigeat et habeat quandam viriditatem, tam diu appelleturappellatur K recens. ut Artemisia illa, Mausoli Cariae regis uxor, quae nobile illud Halicarnasialicarnasi X fecit sepulcrum, quam diu vixit, vixit in luctu eodemque etiam confecta contabuit. huic erat illa opinio cotidie recens; quae tum denique non appellaturappellabatur X corr. V2 recens, cum vetustate exaruit.
75 Haec igitur officia sunt consolantium, tollere aegritudinem funditus aut sedare aut detrahereaut detr. V (ss. 2) quam plurumum aut supprimere nec pati manare longius aut ad alia traducere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme