Thesauros Literature Philosophy Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Book 3

72 Sed plures sunt causae suscipiendi doloris: primum illa opinio mali, quo viso atque persuaso aegritudoaegritudo add. Vc insequitur necessario. deinde etiam gratum mortuis se facere, si graviter eos lugeant, arbitrantur.sed ... 16 arbitrantur H accedit superstitio muliebris quaedam; existumant enim diis inmortalibus se facilius satis facturos, si eorum plaga perculsi adflictos se et stratos esse fateantur. sed haec inter se quam repugnent, plerique non vident. laudant enim eos, qui aequo animo moriantur; qui alterius mortem aequo animo ferant, eos putant vituperandos. quasi fieri ullo modo possit, quod in amatorio sermone dici solet, ut quisquam plus alterum diligat quam se.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme