Book 3
64
haec omnia recta vera debita putantes faciunt in dolore, maximeque declaraturdeclaratur hoc sana cf. Mue. (off. 1, 61) hoc quasi officii iudicio fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse vellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, revocant se rursus ad maestitiam peccatique se insimulant, quod doleredolore K1V1 intermiserint. pueros vero matres et magistri castigare etiam solent, nec verbis solum, sed etiam verberibus, si quid in domestico luctu hilarius ab is factum est aut dictum, plorare cogunt. Quid? ipsa remissio luctus cum est consecuta intellectumqueintellectaque X corr. Vc estest om. K1 nihil profici maerendo, nonne res declarat fuisse totum illud voluntarium?