Book 3
6
est profecto animi medicina, philosophia;Cur igitur cum constemus ... 319,4 philosophia H cuius auxilium non ut in corporis morbis petendum est foris, omnibusque opibus viribus,et ante viribus add. Vc s viribus om. Gr. ut nosmet ipsi nobis mederi possimus, elaborandum est. Quamquam de universa philosophia, quanto opere et expetenda esset et colenda, satis, ut arbitror, dictum est in Hortensio.ortensio G de maxumis autem rebus nihil fere intermisimus postea nec disputare nec scribere. his autem libris exposita sunt ea quaeeaque G1 aa om. K1 nobis cum familiaribus nostris in Tusculano erant disputata. sed quo niam duobus superioribus de morte et de dolore dictum est, tertius dies disputationis hoc tertium volumen efficiet.
7
ut enim in Academiam nostram descendimus inclinato iam in postmeridianum tempus die, poposci eorum aliquem, qui aderant,aliquid quid adherant G1 causam disserendi. tum res acta sic est: Videtur mihi cadere in sapientem aegritudo.