Book 3
53
Quod ita esse dies declarat, quae procedens ita mitigat, ut isdem malis manentibus non modo leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur. KarthaginiensesKartag. X (22G1V Kartg K1) multi Romae servierunt, Macedones rege Perse capto; vidi etiam in Peloponneso, cum essem adulescens, quosdam Corinthios. hi poterant omnes eadem illa de Andromachaantromacha X (ex anthr. K1) cf.p.340, 23 deplorare: haec omnia vidi , sed iam iam etiam KR decantaverant fortasse. eo enim erant voltu, oratione, omni reliquo motu et statu, ut eos Argivos aut Sicyoniossicionios K1R diceres,dicere X corr. Vc magisque me moverant Corinthi subito aspectaeaspecta X corr.V2 parietina Rc parietinae quam ipsos Corinthios, quorum animis diuturna cogitatio callum vetustatis obduxerat.