Book 3
41
Quid tergiversamur, Epicure, nec fatemur eam nos dicere voluptatem, quam tu idem, cum os perfricuisti, soles dicere? sunt haec tua verba necne? in eo quidem libro, qui continet Epic. p. te/lous fr. 67 p. 119, 16 omnem disciplinam tuam,—fungar enim iam interpretis munere, ne quis me putet fingere—dicis haec: nec equidem habeo, quod intellegam bonum illud, detrahens eas voluptates quae sapore percipiuntur, detrahens eas quae rebus percipiuntur veneriis, detrahenseas quae rebus percipiuntur venereis detrahens add. in mg. Vc om. rell. cf. praef. et locos ab Usenero ad fr. 67 congestos eas quae auditu ee Sor. et (cf. 23 ex formis) cantibus, detrahens eas etiam quae ex formis percipiuntur oculisdetrahens eas supra oculis add. K2 suavis motiones, sive quae aliae voluptates in toto homine gignuntur quolibetquelibet V1 quodlibet K1 sensu. nec vero ita dici potest, mentis laetitiam solam esse in bonis. laetantem enim mentem ita novi: spe eorum omnium, quae supra dixi, foreforte G1K1 ut natura is natura is naturalis X natura iis s potiens dolore careat.