Book 3
36
quid iaces aut quid maeres aut cur succumbis cedisque fortunae? quaequae om. G1 pervellere te forsitan potuerit et pungere, non potuit certe vires frangere. magna vis est in virtutibus; eas excita, si forte dormiunt. iam tibi aderit princeps fortitudo, quae te animo tanto esse coget, ut omnia, quae possint homini evenire, contemnas et pro nihilo putes. aderit temperantia, quae est eadem moderatio, a me quidem paulo ante appellata frugalitas, quae te turpiter et nequiter facere nihil patietur.patiatur X (cf. coget 21 dicet 28) quid est autem nequius aut turpius ecfeminatoeff. G1 e corr. R2Vrec viro? ne iustitia quidem sinet te ista facere, cui minimum esse videtur in hac causa loci;loqui X corr. Vc? quae tamen ita dicet dupliciter esse te iniustum, cum et alienum adpetas,appetas V2 qui mortalis natus condicionemconditionem GKV postules inmortalium et graviter feras te, quod utendum acceperis, reddidisse.