Book 3
22
Haec sicsic Rc? Vc si X dicuntur a Stoicis concludunturque contortius. sed latius aliquandoaliquando cf. 323,22 aliquanto s male, cf. de orat. 1, 133 opt. gen. 23 dicenda sunt et diffusius; sententiis tamen utendum eorum potissimum, quiqui ex quā ut v. G2 maxime forti et, ut ita dicam, virili utuntur ratione atque sententia. nam Peripatetici, familiares nostri, quibus nihil est uberius, nihil eruditius, nihil gravius, mediocritates vel perturbationum vel morborum animi mihi non sane probant. omne enim malum, etiam mediocre, mediocre iocre in r. G2 malummalum Bouh. magnum alt. id om. H est; nos autem id agimus, ut id in sapiente nullum sit omnino. nam ut corpus, etiamsi mediocriter aegrum est, sanum non est, sic in animo ista mediocritas caret sanitate. itaque praeclare nostri, ut alia multa, molestiam sollicitudinem angorem propter similitudinem corporum aegrorum aegritudinemaegritudinem cf. Aug. civ. 14,17 ext. nominaverunt.