Thesauros Literature Philosophy Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Book 3

21 poëta ius suum tenuit et dixit audacius)—cadit igitur in eundem et misereri et invidere.non cadit ... 19 invidere nam qui dolet rebus alicuius adversis, idem alicuius etiam secundis dolet,olet V add. 1 aut 2 solet GK1 (corr. 2) R1 ( dolet m. ant.) ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum rebus secundis uti conveniret. atqui, quem ad modum misericordia aegritudo est ex alterius rebus adversis, sic invidentia aegritudo est ex alterius rebus secundis. in quem igitur cadit misereri, in eundem etiam invidere;atqui . . 328, 3 invidere non non nunc K1 cadit autem invidere in sapientem: ergo ne misereri quidem. quodsi aegre ferreaegre ferre s Vrec haec referre X sapiens soleret, misereri etiam soleret. abest ergo aa add. Vc sapiente aegritudo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme