Book 2
53
at vero C. C. G. X Marius, rusticanus vir, sed plane vir, cum secaretur, ut suprasupra p.298,5 dixi, principio vetuit se alligari,C. Marius, rust. vir, cum secaretur, principio ... alligari Char. GL. I 215,17 nec quisquamnequisquam KV1 ante Marium solutus dicitur esse sectus. esse sectus et postea alii V (signa app. 2) cur ergo postea alii? valuit auctoritas. videsne igitur opinionis esse, non naturae malum? et tamen fuisse acrem morsum doloris idem Marius ostendit; crus enim alterum non praebuit. ita et tulit dolorem ut vir et ut homo maiorem ferre sine causa necessaria noluit.
53
Totum igitur in eo est, ut tibi imperes. ostendi autem, quod esset imperandi genus; atque haec cogitatio, quid patientia, quid fortitudine, quid magnitudine animi dignissimum sit, non solum animum comprimit, sed ipsum etiam dolorem nescio quo pacto mitiorem facit.