Book 1
9
Et quidem, si tibi constare vis, omnes, quicumque nati sunt eruntve, non solum miseri, sed etiam semper miseri. nam si solos eos diceres miseros quibus moriendum esset, neminem tu quidem eorum qui viverent exciperes—moriendum est enim omnibus—, esset tamentam V1 add. 2 miseriae finis in morte. quoniam autem etiam mortui miseri sunt, in miseriam nascimur sempiternam. necesse est enim miserosnecesse enim est m. K1 sed est erasnm esse eos qui centum milibus annorum ante occiderunt, vel potius omnis, quicumque nati sunt.
9
Ita prorsus existimo.
9
Dic quaeso: