Thesauros Literature Philosophy Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes

Tusculanae Disputationes Cicero, Marcus Tullius

Book 1

23 Harum sententiarum quae vera sit, deus aliquialiquis Vrec s viderit;harum ... viderit Lact. inst. 7,8, 9 (postquam breviter ad § 18—22 respexit) quae veri simillima, magna quaestio est.harum ... 9 quaestio est H utrum igitur inter has sententias diiudicare malumus an ad propositum redire?
23 Cuperem equidem utrumque, si posset, sed est difficile confundere. quare si, ut ista non disserantur, liberari mortis metu possumus,possimus K2 id agamus; sin id non potest nisi hac quaestione animorum explicata, nunc, si videtur, hoc, illud alias.
23 Quod malle te intellego, id puto esse commodius; efficiet enim ratio ut, quaecumque vera sit earum sententiarum quas exposui, mors aut malum non sit aut sit bonum potius.
24 nam si corcor s. G aut sanguis aut cerebrum est animus, certe, quoniam est corpus, interibit cum reliquo corpore;corpore Vc s tempore X si anima est, fortasse dissipabitur; si ignis, extinguetur; si est Aristoxeni harmonia,harmonia GKR arm.V arm. H dissolvetur. quid de Dicaearcho dicam, qui nihil omnino animum dicat esse?efficiet ... 25 dicit esse H his sententiis omnibus nihil post mortem pertinere ad quemquam potest; pariter enim cum vita sensus amittitur; non sentientis autem nihil est ullam in partem quod intersit. reliquorum sententiae spem adferunt, si te hoc forte delectat, posse animos, cum e corporibus excesserint, in caelum quasi in domicilium suum pervenire.
24 Me vero delectat, idque primum ita esse velim, deinde, etiamsi non sit, mihi persuaderi tamen velim.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme