Book 5
95
Haec igitur est nostra ratio, quae tibi videtur inconstans, cum propter virtutis caelestem quandam et divinam tantamque praestantiam, ut, ubi virtus sit resque magnae et add. Gz. (e cod. Spirensi ?) summe laudabileslaudabilesque RV virtute gestae, ibi esse miseria et aerumna non possit, tamen labor possit, possit molestia,labor possit possit molestia BE labor possit molestia R labor possit et molestia V non dubitem dicere omnes sapientes esse sempersemper esse BE beatos, sed tamen fieri posse, ut sit alius alio beatior. atqui iste locus est, Piso, tibi etiam atque etiam confirmandus, inquam; quem si tenueris, non modo meum Ciceronem, sed etiam me ipsum abducas licebit.
96
Tum Quintus: Mihi quidem, inquit, satis hoc confirmatum videtur, laetorque eamlaetorque eam Dav. letor quidem philosophiam, cuius antea supellectilem pluris aestimabam quam possessiones reliquarumreliquarum cum aliis Mdv.; reliquorum—ita mihi dives videbatur, ut ab ea petere possem, quicquid in studiis nostris concupissem—, hanc igitur laetor etiam acutiorem repertam quam ceteras, quod quidamquidam BE quidem RV ei deesse dicebant.