Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 5

90 Sed venio ad inconstantiae crimen, ne ne ut BE saepius dicas me aberrare; quam tu ponis in verbis, ego positam in re putabam. si satis erit hoc perceptum, in quo adiutores Stoicos optimos habemus, tantam vim esse virtutis, ut omnia, si ex altera parte ponantur, ne appareant quidem, cum omnia, quae illi commoda certe dicunt esse et sumenda et eligenda et praeposita —quae ita definiunt, ut satis magno aestimanda sint—, haec igitur cum ego tot nominibus a Stoicis appellata, partim novis et commenticiis, ut ista producta et 'reducta', partim idem significantibus—quid enim interest, expetas an eligas? mihi quidem etiam lautiuslaucius E lautius V lacius B latitius R videtur, quod eligitur, et ad quod dilectus adhibetur—, sed, cum ego ista omnia bona dixero, tantum refert quam magna dicam, cum expetenda, quam valde. sin autem nec expetenda ego magis quam tu eligenda, nec illa pluris aestimanda ego, qui bona, quam tu, producta qui appellas,quam tu producta qui appellas RV quam qui cum produt appellas BE omnia ista necesse est obscurari nec apparere et in virtutisvirtutis ed. princ. Rom. virtutes tamquam in solis radios incurrere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme