Book 5
85
Tibi hoc incredibile, quodquod Mdv. quid B quia ERV beatissimum. quid? tuum credibile? si enim ad populum me vocas, eum, qui ita sit affectus, beatum esse numquam probabis; si ad prudentes, alterum fortasse dubitabunt, sitne tantum in virtute, ut ea praediti vel in Phalaridis tauro beati sint, alterum non dubitabunt, quin et Stoici convenientia sibi dicant et vos repugnantia.
85
Theophrasti igitur, inquit, tibi liber ille placet de beata vita?
85
Tamen aberramus a proposito, et, ne longius, prorsus, inquam, Piso, si ista mala sunt, placet.
85
Nonne igitur tibi videntur,nonne inquit igitur tibi videntur BE inquit, mala?
86
Id quaeris,Id quaeris P. Man. id queres BE Idque res R Id que res V inquam, in quo, utrum respondero,utrum respondero Lamb. utrum respondebo R tibi utrum respondebo V respondebo utrum BE verses te huc atque illuc necesse est.
86
Quo tandem modo? inquit.
86
Quia, si mala sunt, is, qui erit in iis, beatus non erit; si mala non sunt, iacet omnis ratio Peripateticorum.
86
Et ille ridens: Video, inquit, quid agas; ne discipulum abducam, times.
86
Tu vero, inquam, ducas licet, si sequetur;sequatur RV erit enim mecum, si tecum erit.