Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 5

76 Non est ista, inquam, Piso, magna dissensio. nihil enim estest enim BE aliud, quam ob rem mihi percipi nihil posse videatur, nisi quod percipiendi vis ita definitur a Stoicis, ut negent quicquam posse percipi nisi tale verum, quale falsum esse non possit. itaque haec haec hic BE cum illis est dissensio, cum Peripateticis nulla sane. sed haechaec etiam B omittamus; habent enim et bene longam et satis litigiosam disputationem.
77 illud mihi a te nimium festinanter dictum dictum p. 161, 11-21 videtur, sapientis omnis esse semper beatos; nescio quo modo praetervolavit oratio. quod nisi ita efficitur, quae Theophrastus de fortuna, de dolore, de cruciatu corporis dixit, cum quibus coniungi vitam beatam nullo modo posse putavit, vereor, ne vera sint. nam illud vehementer repugnat,repugnet BER eundem beatum esse et multis malis malls modis BE oppressum. haec quo modo conveniant, non sane intellego.
77 Utrum igitur tibi non placet, inquit,inquit non placet BE virtutisne tantam esseesse tantam BE vim, ut ad beate vivendum se ipsa contenta sit? an, si id probas, fieri ita posse negas, ut ii, qui virtutis compotes sint, etiam malis quibusdamquibusdam malls BE affecti beati sint?
77 Ego vero volo in virtute vim esse quam maximam; sed quanta sit alias; nunc tantum possitne esse tanta, si quicquam extra virtutem habeatur in bonis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme