Book 5
72
qui enim sic disputant, obliti mihi videntur, quae ipsi fecerintfecerint Lamb. egerint principia naturae. tribuendum est igitur his aliquid, dum modo quantum tribuendum sit intellegas. est enimenim Dav. tamen philosophi non tam gloriosa quam vera quaerentis nec pro nihilo putare ea, quae secundum naturam illi ipsi gloriosi esse fatebantur,fatebantur (initio scilicet quaestionis, cf. v. 23 fecerint) BRNV fatentur E et videre esse tantam vim add. hoc loco Bai. 2, post honestatis (u. 29) Mdv. virtutis tantamque, ut ita dicam, auctoritatem honestatis, ut reliqua non illa quidem nulla, sed ita parva sint, ut nulla esse videantur. haec est nec omnia spernentis praeter virtutem et virtutem ipsam suis laudibus amplificantis oratio, denique haec est undique completa et perfecta explicatio summi boni. hinc ceteri particulas arripere conati suam quisque videri voluit afferre sententiam.