Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 5

50 quem enim ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere quaedam describit attentius, ne patriam quidem captam esse add. ed. princ. Roman. (sec. Mdv. sil.) senserit? quantum Aristoxeni ingenium consumptum videmus in musicis? quo studio Aristophanem putamus aetatem in litteris duxisse? quid de Pythagora? quid de Platone aut de Democritoaut democrito (de mocrito V) RNV loquar? a quibus propter discendi cupiditatem videmus ultimas terras esse peragratas. quae qui non vident, nihil umquam magnummagnum ac Brem. magna ac cognitione dignum amaverunt.
50 Atque hoc loco, qui propter animi voluptates coli dicunt ea studia, quae dixi, non intellegunt idcirco esse ea propter se expetenda, quod nulla utilitate obiecta delectentur animi atque ipsa scientia, etiamsi incommodatura sit, gaudeant.
51 Sed quid attinet de rebus tam apertis plura requirere? ipsi enim quaeramus a a e RNV nobis stellarum motus contemplationesque rerum caelestium eorumque omnium, quae naturae obscuritate occultantur, cognitiones quem ad modumcognitiones quem ad modum N2 cogni- tionesque admodum nos moveant, et quid historia delectet, quam solemus persequi usque ad extremum, cum praetermissa repetimus, add. Se. inchoata persequimur. nec vero sum nescius esse utilitatem in historia, non modo voluptatem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme