Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 5

42 quam similitudinem videmus in bestiis, quae primo, in quo loco natae sunt, ex eo se non commovent, deinde suo quaeque appetitu movetur. movetur moventur NV serpere anguiculos, nare nare natare Non. anaticulas,anaticulas V aneticulas BERN anaticulos Non. volare Non. evolare merulas, cornibus uti videmus boves,videamus boves Non. boves videmus BE nepasnepas RN1 Non. nespas vel vespas V vespas BEN2 aculeis, suam denique cuique naturam esse ad vivendum ducem.serpere ... ducem Non. p. 145 quae similitudo in genere etiam humano apparet. parvi enim primo ortu sic iacent, tamquam omnino sine animo sint. cum autem paulum firmitatis accessit, et animo utuntur et sensibus conitunturque, ut sesesese ut BE utuntur ed. Iuntina utantur erigant, et manibus utuntur et eos agnoscunt, a quibus educantur. deinde aequalibus delectantur libenterque se cum iis congregant dantque se ad ludendum fabellarumque auditione ducuntur deque eo, quod ipsis superat, aliis gratificari volunt animadvertuntque ea, quae domi fiunt, curiosius incipiuntque commentari aliquid et discere et discere facere R et eorum, quos vident, volunt non ignorare nomina, quibusque rebus cum aequalibus decertant, si vicerunt,vicerunt Mdv.. vicerint BENV dicerint R efferunt se laetitia, victi debilitantur animosqueque om. BEN demittunt. quorum sine causa fieri nihil putandum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme