Book 5
39
Earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio quaedam et perfectio est non dissimilis animantium. itaque et vivere vitem et mori dicimus arboremque et novellam et vetulam vetulam dicimus BE et vigere et 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus,animalibus BE sic illis et apta quaedam ad naturam putare etputare et BE aptare et R amputare et NV aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat,circumcidat dett. circumcidet R circumdat BEN1 circumdet N2V amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possintpossint Dav. possit ire, ut ipsae vites, si loqui possint,possint A. Man. possent ita se tractandas tuendasque esse fateantur. et nunc quidem quod eam tuetur, ut de vite potissimum loquar, est idid om. BE extrinsecus; in ipsa enim parum magna vis inest, ut quam optime se habere possit, si nulla cultura adhibeatur.