Book 5
31
Quamquam quid est, quod magis perspicuum sit, quam non modo carum sibi quemque, verum etiam add. cod. Glogav., P. Man. vehementer carum esse? quis est enim aut quotus quisque, cui,quisque est cui Non. mors cum adpropinquet,adpr. Non. appr. non 'refugiatfugiatNon. ti/mido sanguentimido sanguen Non. timidos anguis BERN1 timido sanguis N2V a/tque exalbesca/t metu'?quis est ... metu Non. p. 224 etsi hoc quidem est in vitio, dissolutionem naturae tam valde perhorrescere—quod item est reprehendendum in dolore—, sed quia fere sic afficiuntur omnes, satis argumenti est ab interitu naturam abhorrere; idque quo magis quidam ita faciunt, ut iure etiam reprehendantur, hoc magis intellegendum est haec ipsa nimia in quibusdam futura non fuisse, nisi quaedam essent modica natura.modica natura essent BE nec vero dico eorum metum mortis, qui, quia privari se vitae bonis arbitrentur, aut quia quasdam post mortem formidines extimescant, aut si metuant, ne cum dolore moriantur, idcirco mortem fugiant; in parvis enim saepe, qui nihil eorum cogitant, si quando iis ludentes minamur praecipitaturos alicunde,alicunde edd. aliunde extimescunt. quin etiam 'ferae', inquit Pacuvius, 'qui/bus abest ad prae/cavendum inte/llegendi astu/tia',astutia N2V astutias iniecto terrore mortis 'horrescunt'. quis autem de ipso sapiente aliter existimat, quin, etiam cum decreverit esse moriendum, tamen discessu a suis atque ipsa relinquenda luce moveatur?