Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 5

27 haec igitur nobis explicanda sunt, sed si enodatius, vos ignoscetis. huius enim aetatihaec igitur ... aetati Non. p. 15 ignoscetis cuius aetatis Non. et huic nunc haec primumhaec primum R primum hoc (ante primum ras., in qua cognosc. h) N2 hic primum BE hoc primum V fortasse secl. Mdv. audientisaudientis Mdv. audienti (audiendi E) servire debemus.
27 Ita prorsus, inquam; etsi ea quidem, quae adhuc dixisti, quamvis ad aetatem recte isto modo dicerentur.
27 Exposita igitur, inquit,inquit om. BE terminatione rerum expetendarum cur ista se res ita habeat, ut dixi, deinceps demonstrandum est. quam ob rem ordiamur ab eo, quod primum posui, quod idem reapse reapse re ab se primum est, ut intellegamus omne animal se ipsum diligere.diligere N2V diligi BERN1 quod quamquam dubitationem non habet—est enim infixum in ipsa natura comprehenditurque suis add. Crat. natura ac comprehenditur suis Alanus cuiusque sensibus sic, ut, contra si quis dicere velit, non audiatur—, tamen, ne quid praetermittamus, rationes quoque, cur hoc ita sit, afferendas puto.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme