Book 5
13
namque horum posteri meliores illi quidem mea sententia quam reliquarum philosophi disciplinarum, sed ita degenerant, ut ipsi ex se nati esse videantur. primum Theophrasti, Strato, physicum se voluit; in quo etsi est magnus, tamen nova pleraque et perpauca de moribus. huius, Lyco,lyco V lico R lisias et N2 (versu ultra marg. continuato; ex priore script. lic cognosci posse videtur); om. BE spatio vacuo rel. oratione locuples, rebus ipsisipsi rebus R ieiunior. concinnus deinde et elegans huius, Aristo, sed ea, quae desideratur a magno philosopho, gravitas, in eo non fuit; scripta sane et multa et polita, sed nescio quo pacto auctoritatem oratio non habet.
14
praetereo multos, in his doctum hominem et suavem, Hieronymum, quem iam cur Peripateticum appellem nescio. summum enim bonum exposuit vacuitatem doloris; qui autem de summo bono dissentit de tota philosophiae ratione dissentit. Critolaus imitari voluit antiquos, et quidem est gravitate proximus, et redundat oratio, ac tamen ne is is his R quidem in patriis institutis add. Brem. manet. Diodorus, eius auditor, adiungit ad honestatem vacuitatem doloris. hic hic his R quoque suus est de summoque bono dissentiens dici vere Peripateticus non potest. antiquorum autem sententiam Antiochus noster mihi videtur persequi diligentissime, quam eandem Aristoteliaristotilis R, N (fort. corr. ex aristotili), V fuisse et Polemonis docet.