Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 4

13 quam multa ab iis conquisita et collecta sunt de omnium animantium genere, ortu, membris, aetatibus! quam multa de rebus iis, quae gignuntur e terra! quam multae quamque de variis rebus et causae, cur quidque fiat, et demonstrationes, quem ad modum quidque fiat! qua ex omni copia plurima et certissima argumenta sumuntursumentur R ad cuiusque rei naturam explicandam. Ergo adhuc, quantum equidem intellego, causa non videtur fuisse mutandi nominis. non enim, si omnia non sequebatur, idcirco non erat ortus illinc. equidem etiam Epicurum,Epicurum edd. epicurorum in physicis quidem, DemocriteumDemocriteum (Democritium) Vict. democritum ('potuitne Cicero scribere: Epicuro erum, in ph. q., Democritum puto?' Mdv.) puto. pauca mutat vel plura sane; at cum de plurimisde plurimis P. Man. e plurimis eadem dicit, tum certe de maximis. quod idemidem Ern. item cum vestri faciant, non satis magnam tribuunt inventoribus gratiam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme