Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 4

10 Cumque duae sint artes, quibus perfecteperfectā B perfecta E ratio et oratio compleatur, una inveniendi, altera disserendi, hanc posteriorem et Stoici et Peripatetici, priorem autem illi egregie tradiderunt, hi omnino ne attigerunt quidem. nam e quibus locis quasi thesauris argumenta depromerentur, vestri ne suspicati quidem sunt, superiores autem artificio et via tradiderunt. quae quidem resres om. A ars Mdv. efficit, ne necesse sit isdem de rebus semper quasi dictata decantare neque a commentariolis suis discedere. nam qui sciet ubi quidque positum sit quaque eo veniat, is, etiamsi quid obrutum erit, poterit eruere semperque esse in disputando suus. quod etsi ingeniis magnis praediti quidam dicendi copiam sine ratione consequuntur, ars ars res R tamen est dux certior quam natura. aliud est enim poe+tarum more verba fundere, aliud ea, quae dicas, ratione et arte distinguere.
11 Similia dici possunt de explicatione naturae, qua et hiqua et hij V quae (compend. scr.) hic A que hic BER qua hic N utuntur et vestri, neque vero ob duas modo causas, quo modo Epicuro videtur, ut pellatur mortis et religionis metus, sed etiam modestiam quandam cognitio rerum caelestium affert iis, qui videant quanta sit etiam apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam, cum cognitum habeas quod sit summi rectoris ac domini numen, quod consilium, quae voluntas; cuius ad naturam apta ratio vera illa et summa lex a philosophis dicitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme