Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 4

8 Sequitur disserendi ratio cognitioque naturae; nam de summo bono mox, ut dixi, videbimus et ad id explicandum disputationem omnem conferemus. in his igitur partibus duabus nihil erat, quod Zeno commutare gestiret. res enim se praeclare habebat,habebat Bai. habeat ABERN1 habent N2 habet V et quidem in utraque parte. quid enim ab antiquis ex eo genere, quod ad disserendum valet, praetermissum est? qui et definierunt plurima et definiendi artes reliquerunt, quodque est definitioni adiunctum, ut res in partes dividatur, id et fit ab illis et quem ad modum fieri oporteat traditur; item de contrariis, a quibus ad genera formasque generum venerunt. Iam argumenti ratione conclusi caput esse faciunt ea, quae perspicua dicunt, deinde ordinem sequuntur, tum, quid verum sit in singulis, extrema conclusio est.
9 quanta autem ab illis varietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis interrogationibus dissimilitudo! Quid, quod plurimisplurimis ABENV pluribus R locis quasi denuntiant, ut neque sensuum fidem sine ratione nec rationis sine sensibus exquiramus, add. dett. atque ut eorum alterum ab altero ne separemus? add. Lamb. Quid? ea, quae dialectici nunc tradunt et docent, nonne ab illis instituta autaut Se. sunt ABER om. NV inventa sunt? de quibus etsi a Chrysippo maxime est elaboratum, tamen a Zenone minus multo quam ab antiquis; ab hoc autem quaedam non melius quam veteres, quaedam omnino relicta.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme