Book 4
71
audi reliqua et risum contine, si potes: Media illa, inquit, inter quae nihil interest, tamen eius modi sunt, ut eorum alia eligenda sint, alia reicienda, alia omnino neglegenda, hoc est, ut eorum alia velis, alia nolis, alia non cures.—AtAt N2 ac modo dixeras nihil in istis istis his V rebusrebus om. BE esse, quod interesset.—Et nunc idem dico, inquiet, sed ad virtutes et ad vitia nihil interesse. —
72
Quis istud, quaeso,quaeso Man., Lamb.; quasi nesciebat? verum audiamus.— Ista, inquit, quae dixisti, valere, locupletem esse, non dolere, bona non dico, sed dicam Graece prohgme/na, Latine autem producta—sed praepositaproposita RNV aut praecipua malo, sit tolerabilius et mollius—; illa autem, morbum, egestatem, dolorem, non appello mala, sed, si libet,si libet BE, N (libet ab alt. m. in ras.); si lilibet R scilicet V reiectanea. itaque illa non dico me expetere, sed legere, nec optare, sed sumere, contraria autem non fugere, sed quasi secernere. Quid ait Aristoteles reliquique Platonis alumni? Se omnia, quae secundum naturam sint, bona appellare, quae autem contra, mala.