Book 4
53
Et ais, ais, 25 aiebas p. 118, 22 sqq. si una littera commota sit, fore tota ut labet disciplina. utrum igitur tibi litteram videorvideor litteram BE an totas paginas commovere? ut enim sit apud illos, id quod est a te laudatum, ordo rerum conservatus et omnia inter se apta et conexa—sic enim aiebas—, tamen persequi non debemus,debeamus BE si a falsis principiis profecta congruuntcongruunt Ascens. congruenti BER congruent N congruerunt V ipsa sibi et a proposito non aberrant.
54
in prima igitur constitutione Zeno tuus a natura recessit, cumque summum bonum posuisset in ingenii praestantia, quam virtutem vocamus, nec quicquam aliud bonum essebonum esse RN esse bonum BE bonum V dixisset, nisi quod esset honestum, nec virtutem posse constare, si in ceteris rebus esset quicquam, quod aliud alio melius esset aut peius, his propositis tenuit prorsus consequentia. recte dicis; negare non possum. sed ita falsa sunt ea, quae consequuntur, ut illa, eilia e N2 ille BER illa N1V quibus haec nata sunt, vera esse non possint.