Book 4
51
dabit hoc Zenoni Polemo, etiam magister eius et tota illa gens et reliqui, qui virtutem omnibus rebus multo anteponentes adiungunt ei tamen aliquid summo in bono finiendo. si enim virtus digna est gloriatione, ut est, tantumque praestat reliquis rebus, ut dici vix possit, et beatus esse poterit(25 poterit, sc. non Polemo, sed qui virtute una praeditus est, caret ceteris) virtute una praeditus carens ceteris, nec tamen illud tibi concedetur,concedetur Se. concedet praeter virtutem nihil in bonis esse ducendum. illi autem, quibus summum bonum sine virtute est, non dabunt fortasse vitam beatam habere, in quo iure possitpossit iure BE gloriari, etsi illi quidem etiam voluptates faciunt interdum gloriosas.
52
vides igitur te aut ea sumere, quae non concedantur, aut ea, quae etiam concessa te nihil iuvent.