Book 4
41
Atque ipsa hominis institutio si loqueretur, hoc diceret, primos suos quasi coeptus coeptus ceptus RN conceptus V appetendi fuisse, ut se conservaret in ea natura, in qua ortus esset. nondum autem explanatum satis erat, quid maxime natura vellet. explanetur igitur. quid ergo ergo g (= igitur) R aliud intellegeturintelligetur dett. intelligeretur nisi uti ne quae uti ne quae ut ineque BER ut eque NV pars naturae neglegatur? in qua si nihil est praeter rationem, sit in una virtute finis bonorum; sin est etiam corpus, ista explanatio naturae nempe hoc effecerit, ut ea, quae ante explanationem tenebamus, relinquamus. ergo id est convenienter naturae vivere, a natura discedere.
42
ut quidam philosophi, cum a sensibus profecti maiora quaedam et diviniora vidissent, sensus reliquerunt, sic isti, cum ex appetitione rerum virtutis pulchritudinem aspexissent, omnia, quae praeterpraeter RV propter BEN virtutem ipsam viderant, abiecerunt obliti naturam omnem appetendarum rerum ita late patere, ut a principiis permanaretpermanaret edd. permaneret BERN perveniret V ad fines,finem NV neque intellegunt se rerum illarum pulchrarum atque admirabilium fundamenta subducere.