Book 4
33
quo modo autem, quod ipsi etiam fatentur constatque inter omnis, conservabitur ut simile sit omnium naturarumnaturarum dett. naturale illud ultimum, de quo quaeritur? tum enim esset simile, si in ceteris quoque naturis id cuique esset ultimum, quod in quaque excelleret. tale enim visum estest Mdv. esset ultimumultimum BN2V ultimi ERN1 Stoicorum.
34
Quid dubitas igitur mutare principia naturae? quid enim dicisdicis BERN om. V omne animal, simul atque sit ortum, applicatum esse ad se diligendum esseque in se conservando occupatum? quin potius ita dicis, omne animal applicatum esse ad id, quod in eo sit optimum, et in eius unius occupatum esse custodia, reliquasque naturas nihil aliud agere, nisi ut id conservent, quod in quaque optimum sit? quo modo autem optimum, si bonum praeterea nullum est? sin autem reliqua appetenda sunt, cur, quod est ultimum rerum appetendarum,appetendarum V appetendum BER appeten- tium N id non aut ex omniumomni BE earum aut ex plurimarum et maximarum appetitione concluditur? ut Phidias potest a primo instituere signum idque perficere, potest ab alio inchoatum accipere et absolvere, huic est sapientia similis;similis est sapientia BE non enim ipsa genuit hominem, sed accepit a natura inchoatum. hanc ergo intuens debet institutum illud quasi signum absolvere.
34
Qualem igitur hominem natura inchoavit?