Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 4

32 Atqui si, ut convenire debet inter nos, est quaedam appetitio naturalis ea, quae secundum naturam sunt, appetens, eorum omnium est aliquae summa aliquae summa aliqua e summa BERN aliqua summa V facienda. quo constituto tum licebit otiose ista quaerere, de magnitudine rerum, de excellentia, quanta in quoque sit ad beate vivendum, de istis ipsis obscurationibus, quae propter exiguitatem vix aut ne vix quidem appareant. quid, de quo nullanulla BE multa RNV dissensio est? nemo enim est, qui aliter dixerit quin omnium naturarum simile esset id, ad quod omnia referrentur,referrentur E referentur B re- feruntur RNV quod est ultimum rerum appetendarum. omnis enim est natura diligens sui. quae est enim, quae se umquam deserat aut partem aliquam sui aut eius partis habitum aut vim aut ullius earum rerum, quae secundum naturam sunt, aut motum aut statum? quae autem natura suae primae institutionis oblita est? nulla profecto est, add. Mdv. (nulla est profecto Gz. est nulla profecto Bai.) quin suam vim retineat a primo ad extremum. quo modo igitur evenit, ut hominis natura sola esset, quae hominem relinqueret, quae oblivisceretur corporis, quae summum bonum non in toto homine, sed in parte hominis poneret?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme