Book 4
31
hoc simile tandem est? non risu potius quam oratione eiciendum? ampulla enim sit necne sit, quis nonnon dett., om. BERNV iure optimo irrideatur, si laboret? at vero pravitatepravitate R. Bentl. (ad Tusc. III 1); gravitate membrorum et cruciatu dolorum si quis quem levet, magnam ineat gratiam, nec si illeille RNV om. BE sapiens ad tortoris eculeum a tyranno ire cogatur, similem habeat vultum et si ampullam perdidisset, sed ut magnum et difficile certamen iniens, cum sibi cum capitali adversario, dolore, depugnandum videret, excitaret omnes rationes fortitudinis ac patientiae, quarum praesidio iniret illud difficile,difficile illud BE ut dixi, magnumque proelium. deinde non quaerimus,quaerimus ed. princ. Romana; quaeremus (quer.) quid obscuretur aut intereat, quia sit admodum parvum, sed quid tale sit, ut expleat summam. una voluptas e multis obscuratur in illa vita voluptaria, sed tamen ea, quamvis parva sit, pars est eius vitae, quae posita est in voluptate. nummus in Croesi divitiis obscuratur, pars est tamen divitiarum. quare obscurentur etiam haec, quae secundum naturam esse dicimus, in vita beata; sint modo partes vitae beatae.