Book 4
29
Sin dicitdicit etiam BE obscurari quaedam nec apparere, quia valde parva sint, nos quoque concedimus; quod dicit Epicurus etiam de voluptate, quae minimae sint voluptates, eas obscurari saepe et obrui. sed non sunt in eo genere tantae commoditates corporis tamque productae temporibus tamque multae. itaque in quibus propter eorumeorum P. Man. earum exiguitatem obscuratio consequitur, saepe accidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne sint, ut in sole,sole V solem quod quod qui BE a te dicebatur, dicebatur p. 106, 17sqq. lucernam adhibere nihil interest autaut RN ut BE A V teruncium adicere Croesi pecuniae.
30
quibus autem in rebus tanta obscuratio non fit,fit R Mdv. sit fieri tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non sit magnum. ut ei, qui iucunde vixerit annos decem, si aeque vita iucunda menstrua addatur, quia momentum aliquod habeat ad iucundum accessio,ad iucundum accessio Lamb. ad iocundum accessionem RN1 ad iocundi accessionem N2V ad iocundam accessionem BE bonum sit; si autem id non concedatur, non continuo vita beata tollitur. bona autem corporis huic sunt, quod posterius posui, similiora. habent enim accessionem dignam, in qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari videantur interdum, cum ita dicant, si ad illam vitam, quae cum virtute degatur, ampulla aut strigilis accedat, sumpturum sapientem eam vitam potius, quo haec adiecta sint, nec beatiorem tamen ob eam causam fore.