Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 4

23 quid enim interest, divitias, opes, valitudinem bona dicasbona (ante dicas) NV bonam anne praeposita, cum ille, qui ista bona dicit, nihilo plus iis tribuat quam tu, qui eadem illa praeposita nominas? itaque homo in primis ingenuus et gravis, dignus illa familiaritate Scipionis et Laelii, Panaetius, cum ad Q. Tuberonem de dolore patiendo scriberet, quod esse caput debebat, si probari posset, nusquam posuit, non esse malum dolorem, sed quid esset et quale, quantumque in eo inessetinesset RV in esset N esset BE alieni, deinde quae ratio esset perferendi; cuius quidem, quoniam Stoicus fuit, sententia condemnata mihi videtur esse inanitasinanitas BEV inmanitas RN ista verborum.
24 Sed ut propius ad ea, Cato, accedam, quae a tea te dett. antea BE at ea R ad ea N om. V dicta sunt, pressius agamus eaque, quae modo dixisti, cum iis conferamus, quae tuis antepono. quae sunt igitur communia vobis cum antiquis, iis sic utamur quasi concessis; quae in controversiam veniunt, de iis, si placet, disseramus.
24 Mihi vero, inquit, placet agi subtilius et, ut ipse dixisti, pressius. quae enim adhuc protulisti, popularia sunt, ego autem a te elegantioraa te elegantiora NV elegantiora a te R eleganciora (om. a te) BE desidero.
24 A mene tu? inquam. sed tamen enitar et, si minus multa mihi occurrent, non fugiam ista popularia.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme