Book 4
22
patronusne causae in epilogo pro reo dicens negaret esse malum exilium, publicationem bonorum? haec reicienda esse, non fugienda?fugienda cod. Leidens. Madvigii; facienda nec misericordem iudicem esse oportere? in contione autem si loqueretur, si Hannibal ad portas venisset murumque iaculo traiecisset, negaret esse in malis capi, venire, interfici, patriam amittere? an senatus, cum triumphum Africano decerneret, quod eius virtute aut felicitate posset dicere, si neque virtus in ulloullo edit. princ. Rom. nullo nisi inin V om. BERN sapiente nec felicitas vere dici potest? quae est igitur ista philosophia, quae communi more in foro loquitur, in libellis suo? praesertim cum, quod illi suissuis N2V sui verbis significent,significant C. L. Kayser in Bai. ed. min. in eo nihil novetur,novetur P. Faber movetur de del. P. Man. ipsis rebus nihil mutetur eaedemeedem V adem B eadem ERN res maneant alio modo.