Thesauros Literature Philosophy de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum

de Finibus Bonorum et Malorum Cicero, Marcus Tullius

Book 4

14 Sed haec hactenus. nunc videamus, quaeso, de summo bono, quod continet philosophiam, quid tandem attulerit, quam ob rem ab inventoribus tamquam a parentibus dissentiret. hoc igitur loco, quamquam a te, Cato, diligenter est explicatum, finis hic bonorum qui continet del. Bentl., Ern. philosophiam et quisquis ARV quid (d ab alt. m. in ras.) N qui BE a Stoicis et quem ad modum diceretur, tamen ego quoque exponam, ut perspiciamus, si potuerimus, quidnam a Zenone novi sit allatum. cum enim superiores, e quibus planissime Polemo, secundum naturam vivere summum bonum esse dixissent,dixissent edd. dixisset his verbis tria significarisignificari BE significare Stoici dicunt, unum eius modi, vivere adhibentem scientiam earum rerum, quae natura evenirent. hunc ipsum Zenonis aiunt esse finem declarantem illud, quod a te dictum est, convenienter naturae vivere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme