Book 4
1
Quae cum dixisset, finem ille. ego autem: Ne tu, inquam, Cato, ista exposuisti, ut tam multaut tam multa BE vitam multa AR in tam multa NV memoriter, ut tam obscura,ut tam obscura Mdv. vitam obscura BER in tam obscura ANV dilucide. itaque aut omittamus contra omnino velle aliquid aut spatium sumamus ad cogitandum; tam enim diligenter, etiam si minus vere— nam nondum id quidem audeo dicere—, sed tamen sed tamen sed tam Dav. sed tamen tam Lamb. accurate non modo fundatam, verum etiam extructam disciplinam non est facile perdiscere.
1
Tum ille: Ain tandem? inquit, cum ego te hac nova lege videam eodem die accusatori respondere et tribus horis perorare, in hac me causa tempus dilaturum putas? quae tamen a te agetur non melior, quam illae sunt, quas interdum optines. quare istam quoque aggredere tractatam praesertim et ab aliis et a te ipso saepe, ut tibi deesse non possit oratio.
2
Tum ego: Non mehercule, inquam, soleo temeresoleo temere dett. sole te temere A sole temere BE solere temere RV, N (re temere in ras., in qua post prius re cognoscitur e) contra Stoicos, non quo illis admodum assentiar, sed pudore impedior; ita multa dicunt, quae vix intellegam.
2
Obscura, inquit, quaedam esse confiteor, nec tamen ab illis ita dicuntur de industria, sed inest in rebus ipsis obscuritas.
2
Cur igitur easdem res, inquam, Peripateticis dicentibus verbum nullum est, quod non intellegatur?